Abductio Turcica (Islandice Tyrkjaránið) fuit series incursionum raptuumque facta a praedonibus ex Africa septentrionali advehentibus, qui aestate anni 1627 Islandiae oras depopulati sunt ac nonnullos Islandos in servitutem abduxerunt. Illi praedones venerunt Algeria, ex hodierno capite Algerii, quod eo tempore Imperii Ottomanici iuris erat, et Sala[1], quae urbs maritima hodie in Maroco sita quondam res publica erat sui iuris, sed regni Maroci tributaria. Qui Grindavicam, sinum Patrixfiordensem, aliquot sinus in Islandia orientali sitos et praecipue Vestmannorum Insulas[2] petentes quinquaginta fere hominum occiderunt, ad quadringentos ceperunt eosque in Africam transvectos sub corona vendiderunt. Pecuniae, quae ad captivos redimendos in Dania per longius spatium temporis colligebantur, tandem aliquot annis post solutae sunt, sed quinquaginta tantum homines redimi et servitute liberari potuerunt.[3]
Notandum est adiectivum ‘Turcicus, a, um’ non ad ipsos Turcas, sed potius generatim ad omnes Musulmanos in Imperio Ottomanico habitantes referri. Praeterea commemorandum est maiorem partem eorum, qui saeculo 17 vertente in urbibus Africae Septentrionalis venaliciariam vitam exercebant, plerumque Hispanos, Italos, Gallos, Batavos fuisse, qui a cultu Christiano defecerant et ad religionem Islamicam transierant.