Abstractionismus

Exemplum abstractionismi extremi: Quadratum nigrum, pictura a Casimiro Malewicz facta (1923). Museum Russicum.

Abstractionismus est theoria quae dicit mentem nonnullas vel omnes ex eius conceptis abstractione obtinere e conceptis quae iam tenet, vel ex experientia.[1] Notio coloris viridis, exempli gratia, e copia experientiarum quae viridem (aliasque proprietates) implicant extrahi potest. Praeterea, conceptum genericum sicut "holus" e conceptis eius patefactionum iam intellectis (carota, brassica, cepa, et ceterae) extrahatur. Haec autem sententia a Georgio Berkeley[2] et Petro Geach reprehensa est.[1]

Abstractionismus in mathematica[3] et litteris[4] inter varios motus artis abstractae[5] videatur.

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 Geach 1957.
  2. Flage 1986.
  3. Ebert et Rossberg 2016.
  4. Hoffman 1965.
  5. Gooding 2001.

Developed by StudentB