Exarchatus

Exarchatus fuit provincia Imperii Romani orientalis in Italia (Exarchatus Ravennas) et in Africa septentrionali circa Karthaginem (Exarchatus Africae), cuius praesidi Graece ἔξαρχος ("exarchus") dicto aliis praesidibus plus auctoritatis (et in rebus militaribus et in rebus civilibus) delatum erat, quod exarchatus a Constantinopoli multum distantes hostibus plerumque propria vi resistere debebant.

In Ecclesiis Orthodoxis, Orientalibus et Catholicis Orientalibus terminus exarchus aut legatum patriarchae denotat aut episcopum, cui est auctoritas apud alios episcopos, quamqam ipse non est patriarcha, aut episcopum fidelium, quorum communitas (extra tralaticios Orthodoxiae limites et forsitan adhuc parva) non iam eparchia constituta est (hoc sensu vicario apostolico Ecclesiae Catholicae Romanae respondens).

stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!


Developed by StudentB