Abecedarium sive alphabetum est litterarum aliarumve notarum series statuto ordine digesta. Abecedario plerumque litterae alicuius linguae, sicut Graecae aut Russicae, enumerantur. Constat ordinem alphabeticum ad multas res utilem esse, ut puta ad lemmata in encyclopaediis, vocabulariis variisque aliis indicibus reperienda.
In quibusdam abecedariis obsoletas invenimus litteras, quae in solitis inscriptionibus non dantur. Exempli gratia, quaedam abecedaria Etrusca adhibent litteras B, D et O, quae designant appellationes litterarum non in lingua Etrusca praesentium quaeque ergo non inveniuntur in Etruscis inscriptionibus. Alia, ut quae invenimus in Safaiticis inscriptionibus, redigunt litteras ordinibus diversis, unde videtur fuisse instructio litterarum aliquantulum fortuita.
Ex temporibus Romanorum, abecedaria satis multa exstant, nempe in tabellis quibus utebantur lapicidarum discipuli. Ex temporibus Christianorum non tam multa exceptis duobus vasis Carthagine inventis, sed exstant etiam lapides in catacumbis litteris A, B, C, ceteris, inscripti. Nonnumquam litterae ordine leguntur qui studiosos obstupefacit, sicut quae repertae sunt in sepulcro Sancti Alexandri, in via Nomentana sito, huius modi:
AXBVCTESDR . . . . . .BCCEECHI EQGPH. . . .M MNOPQ RSTVXYZ
Videtur hoc fuisse exercitamentum quoddam, quod potest comparari cum Lucii Cassii Caeciniani denario, in quo inscriptio est sic:
AX, BV, CT, DS, ER, FQ, GP, HO, IN, KM
Hieronymi gratias possumus huiis arcani sensum extricare. Refer enim ipse discipulos, ut memoriam exercerent, discere debuisse abecedarium bifariam, iunctis A cum X et ita porro.
Lapis Romae anno 1877 repertus, qui originem ducit a saeculo sexto vel septimo, videtur in usu fuisse in schola quadam ut exemplar quo disceretur abecedarium, quod durationem demonstrat antiquorum docendi morum.
Aevo Medio abecedaria inveniuntur in ecclesiis, monasteriis, aliisque aedificiis ecclesiasticis.
Abecedariis attribuebantur vires supernaturales. Litteraeque sensús arcanos habebat devotorum interpretatione. Notae sunt series ABRACADABRA et SATOR AREPO TENET OPERA ROTAS, quae a talibus exercitamentis litterarum originem ducunt.
Extant etiam carmina psalmique abecedarii, sicut Psalmus 119, cuius alii versus aliis incipiunt ordine litteris.
Sensu abstracto, abecedarium est systema litterarum alicuius linguae quod potius vocatur alphabetum.