Abubacer

Nomen litteris Arabicis scriptum.
Caliphatus Rascidunicus Abubacro regnante.

Abubacer[1] sive Abubecer[2] (Arabice أَبُو بَكْرٍ), plenius ʾAbū Bakr ʿAbdullah ibn ʿUṯmān (Arabice أَبُو بَكْرٍ عَبْدُ ٱللهِ بْنِ عُثْمَانَ; natus circa annum 573; mortuus die 23 Augusti 634), fuit comes (Arabice sahabah) et, per Aisam[3] filiam,[4] socer Mahometi prophetae Islamici primusque ex caliphis Rascidunicis.[5] ʾAbū Bakr aṣ-Ṣiddīq (أبو بكر الصديق) saepe appellatur. Diem supremum morbo ignoto post regnum binorum annorum, binorum mensium, quattuordecim dierum obiit.

  1. De nomine vide Athanasii Kircher librum Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Ex Officina Janssonio-Waesbergiana, 1679), 134.
  2. De nomine vide Iohanni Henrici Hottingeri librum Historia Orientalis quae ex variis orientalium monumentis collecta, Tiguri, anno 1660 (pag. 329 apud Google Books).
  3. De nomine vide Abrahami Ecchellensis librum Chronicon Orientale, Venetiis, anno 1729 (pag. 246 apud Google Books).
  4. Campo, Juan Eduardo (15 Aprilis 2009). Encyclopedia of Islam. Infobase Publishing. ISBN 9781438126968 .
  5. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Developed by StudentB