Adam Sedgwick (natus ad Dent Isuriae die 22 Martii 1785; Cantabrigiae mortuus die 27 Ianuarii 1873) fuit geologus Anglicus. Alumnus scholae Sedberghensis, deinde collegii Trinitatis apud Cantabrigienses, Adam Sedgwick professor geologiae factus est apud hanc almam matrem anno 1818, quod officium usque ad mortem tenuit. Ibi hodie museum geologicum nomen eius habet. Ille primus "series" geologicas Devonianam et Cambrianam nominavit et descripsit (hodie "aeva geologica" nuncupata). Amicus fuit Caroli Darwin sed theoriam evolutionis, in libro On the Origin of Species propositam, reiecit.
Socius fuit ab anno 1821 Regalis Societatis Londiniensis. Praeses meruit Societatis Geologicae Londiniensis.