Aestas

Aestas, ab Iosepho Arcimboldo picta, anno 1573.
Conlocatio solis et terrae initio temporum anni.

Aestas (-atis, f.) est una ex quattuor temporibus anni, inter ver et autumnum.

Aestates sunt tempora magni caloris. Plantae celeriter crescunt, flores in coloribus variis florent, frumentum metitur.

Pueri aestate delectantur, quia in lacubus atque fluminibus natare possunt et ferias diuturnas habent.


Developed by StudentB