Aevum praehistoricum (a Latino prae + Graeco ιστορία 'res gestae'), etiam historia ante litteras scriptas appellata,[2] est spatium temporis inter usum primorum instrumentorum lapideorum ab homininis (abhinc annorum 3.3 milliones fere) et systemata scribendi primum excogitata, vel ut dicitur ante historiam relatam artisque scribendi inventam, cum historia propria coepisse habeatur.[3] Usus symbolorum, notarum, et imaginum paene ab ineunte inter homines erat, sed prima systemata scribendi nota abhinc annorum 5300 fere apparuerunt, quae autem aliquot milia annorum late nondum asciscebantur. Usus systemum scribendi in nonnullis culturis solum saeculo undevicensimo adhiberi coeperunt, et in paucis, ne usque ad praesens quidem fit. Finis ergo praehistoriae pervariis temporibus in variis locis fiebat, qua pro causa hoc vocabulum minus in societatibus humanis describendis ubi praehistoria nuper finivit adhibetur.
Sumer in Mesopotamia, cultus humanus Vallis Indi, et Aegyptus antiqua erant primae civilizationes quae suas scripturas evolverunt et quae res gestas in tabulas referebant; quod iam Aetate Aenea ineunte fiebat.
Notio praehistoriae per Aevum Illuminationis oriri coepit in operibus antiquarianorum qui vocabulum primitivas adhibere solebant ad societates quae ante relata scripta fuerant.[4] Primus autem prehistory, vocabuli Anglici, usus in Foreign Quarterly Review anno 1836 factus est.[5]