Agricultura, sive agri cultura, sensu latissimo est summa omnium artium, scientiarum, et technologiarum quae de terris colendis et animalibus tractandis curant, ut poma, frumenta, charas,[1] carnes, textilia, aliique fructus e terra bene producantur.[2] Agronomia autem terrarum colendarum, rerum pecuariarum, animaliumque tractandorum ars et scientia est.
Agricultura fuit res maximi momenti in primo sedentarii humani cultus ortu et auctu, cum curatio specierum domatarum residua cibi efficeret quae sinebant ut homines in urbibus habitarent. Historia agriculturae abhinc annorum milia multa coepit. Homines frumentum et legumina fera saltem annorum 105 000 colligere coeperunt, quae primi agricolae abhinc annorum 11 000 serere coeperunt. Porci, oves, pecudesque abhinc annorum 10 000 domabantur; plantae praeterea in saltem undecim telluris regionibus libere coli coeperunt. Agricultura industrialis in monocultura magnaria condita saeculo vicensimo in fructum agriculturae dominari coepit, sed duo billiones fere hominum agricultura victuali saeculo vicensimo primo iam nituntur.
Hoc commentarium ad vitam communesque artes de quibus Romani antiqui magnopere curabant pertinet. In libro De Agri Cultura (seu De Re Rustica), Marcus Cato multum de vita rustica deque praedii admininstratione temporibus Romanis scripsit. Secundum hunc librum, inter usitatissima animalia agriculturalia sunt boves, gallinas, oves. Cato de productione vini, olei, instrumentorum rusticorum, frumenti, et panis etiam narrat.