Altruismus (Francogallice altruisme, deductum ab altrui, forma autrui latinissanti) est animi habitus alterius alterorumve utilitati inserviens. Qui igitur altruistice se gerit, alteros adiuvat eorumque bonum respicit etiam suo incommodo. Praesertim antea altruismus nihil aliud nisi egoismus clandestinus putari solebat. Opinio enim erat, hominem natura egoistam esse. Hodie autem constat hominem, licet certe in se quisque incumbat, etiam capacem esse alterorum quoque salutem respiciendi. Quod imprimis ex amicitia cotidiana apparet, in qua suam quisque utilitatem respicit alterius utilitatis non oblitus. Inter amicos bonum continuo revertitur, nec causa amicitiae verae in sententiolam q.e. "do ut des" redigi potest. In amicitia altruismus et egoismus inter se confundi videntur.