Ammonoidea sunt subclassis Molluscorum exstinctorum classis Cephalopodorum quae a periodo Devonio inferiori usque in Cretaceum, videlicet ab annorum circiter 400 milies milium ad 66 milies milium a.p. vixerunt.
Nomen huius subclassis e locutione Latina classica et recentiori deducitur. Plinius maior enim in Naturalis historia sua, ad Ammonem deum Aegyptium alludens, fossile Aethiopicum huius classis "Hammonis cornu" nuncupavit.[1] Id nomen pluralizatum, Ammonis cornua, a naturalistis ante-Linnaeanis adhiberi solebat.