Analysis[1] (-eos, f. [1]) est disciplina mathematica saeculo duodevicensimo orta, quam creaverunt et evolverunt Galilaeus, Leibnitius, Newtonus, Eulerus, Cantor, Weierstrass, et alii mathematici docti, calculo infinitesimali iustificando.
Ideae principales Analysis sunt functio et limes, quibus integrale et derivativum bene definiuntur. Mathematici diu formulis usi sunt, sed functionis idea primus saeculo XVII Leibnitius usus est, quam postea Eulerus sensu hodierno elaboraturus erat. Limes, qui ad finem serierum mutationum pertinet, vim habet quandoque definitio distantiae vel propinquitatis praebetur. Analysis est organum principale mathematicae applicatae; analysis numerica problemata analysis approximationibus solvit. Analysis est quasi contraria mathematicae discretae, quod analysis de quantitatibus continuis, non discretis, tractat.