Animalia[1] (-ium, n., ab anima), seu Metazoa (-orum, n., a Gr. μέτα + ζῷᾰ), in biologia hodie appellantur illa copia rerum viventium quae simul sunt eukaryoticae, heterotrophicae, et multicellulares, et quae motiles aliquando in circulo vitae embryonice per blastulas evoluta sunt. Animalia cuncta quoque parietibus cellularibus duris et chloroplastis omnino carent. Scientia quae animalia investigat zoologia appellatur.
Regnum Animalium sive fauna hodie ponitur unum ex sex regnorum rerum viventium. Animalis definitio, quae rei interest, se per aetates evolvens hodie ab animalibus excludit protozoa, quae potius in regno Protistorum cum protophylis et aliis organsimis unicellularibus locatur. In Historia naturae a Carolo Linnaeo scripta, animalia partiebantur in paucas classes: Vermes, Insecta, Pisces, Amphibia, Reptilia, Aves, Mammalia; hodie autem regnum in multis phylis consistit, unumquodque plures classes continens.