Familia
Archimedes Syracusanus (Graece Ἀρχιμήδης ὁ Συρακόσιος) fuit illustrissimus mathematicus, physicus, astronomus, philosophus, ingeniarius Graecus, unus ex potentissimis viris antiquitatis scientiarum peritis, cuius studia complures artes contigerunt. Unus etiam ex primis fuit, qui arte mathematica in rebus naturae investigandis usus est. Ergo pater physicae mathematicae vocari potest.
Praecessit aequales et arte mathematica et arte ingeniaria, rationes enim eius similes fuerunt calculi infinitesimalis et integralium, quibus nemo ante saeculum septimum decimum usus est. Artem hydrostaticam quodammodo lege Archimedea constituit, in statica condiciones aequilibrii vectis explanavit, pycnometriam sive corporis densitatis et capacitatis examinandarum artem investigavit. Exitús investigationum Archimedis tantopere fundamentales sunt, ut operibus Isaaci Newtoni necnon Caroli Friderici Gauss aequari possint. Etiam inventionibus ingeniosis (ut machina bellica, spirali Archimedea, cochlea Archimedea) notus est. Opera eius ad artem mathematicam pertinentia apud antiquos haud bene nota erant. Aliqua autem opera per medium aevum conservata quidam fontes notionum viris scientiarum peritis temporibus renascentiae facta sunt.