Aristoteles, litteris Graecis Ἀριστοτέλης (384 a.C.n.–322 a.C.n.), fuit philosophus Graecus, discipulus Platonis, magister Alexandri Magni. Maximus inter conditores philosophiae Occidentalis principales celebratur. Scripta eius, multas res tractantia, inter quas physica, poësis, theatrum, musica, logica, rhetorica, politica, civitatum administrationem, ethica, biologia, zoologia, systema philosophiae constituunt quod mores et aestheticam, logicam et scientiam, civiles rationes et metaphysicam comprehendit.