Ars Christiana est ars sacra ad principia religionis Christianae illustranda vel propaganda confecta. Omnia artis genera argumenta Christiana tractanda complectitur a musica incipiens per artem pingendi sculpendique et architecturam usque ad vasa sacra vestimentaque.
Etsi plurimae congregationes Christianae arte utebantur, pars imagines pias variis de causis abnuit et etiam quibusdam temporibus delevit.
.
Sub aspectu historico ars Christiana primo imaginibus prodiit. Tempore iconoclastiae byzantinae iconographia occidentalis ab orientali decessit pictura magis magisque manui artificis concedenda. Saeculo sexto decimo theologi reformati artem, ut putaverunt, non iam Christianam repudiaverunt.
Imagines Iesu et singula vitae passionisque eius saepissime depicta sunt, res gestae Veteris Testamenti in arte plurimarum ecclesiarum quendam locum tenent. Imagines Beatae Mariae Virginis magis in arte Catholica et Orthodoxa inveniuntur.