Astrologia

Horoscopium erectum in diem 1 m. Ianuarii anni 2000 hora 12:01:00 a.m. Novi Eboraci in urbe.

Astrologia est ars quae informationem de rebus hominum et eorum circumiectorum ex siderum locis motibusque discere praetendit.[1][2][3][4][5] Ex millennio secundo a.C.n. saltem exercetur, exorta ex rationibus calendricis quae commutationes temporum anni praedicebant circulosque caelestes signa communicationum divinarum arbitrabantur.[6] Pariter ac augurium, quod animalibus loco stellarum utitur, genus divinationis videtur. Peritus huius traditionis astrologus dicitur.

Astrologi est spectare et ad punctum temporis, quo aliqua res vel homo natus est, et ad astrorum positiones aut praesentes aut futuras, ut ex eis iudicet aut temporis momentum idoneum seligat. Sunt alia artificia ad alios scopos conducentia, ut ad urbes condendas, proelia ineunda, negotiationes agendas, lites aut sequendas aut vitandas, matrimonia celebranda, sanitatem tuendam et multa alia. Hodie vero astrologi maxime de animis constitutis et de vita aptissime agenda versantur.

Usitatissima practicorum methodus consistit in erigendo et delineando horoscopio, quod caeli conspectum reddit, sicut illud dato loco dato tempore visum est. Cuius fundamentum est circulus signorum, in quo unicuique signo uncia circuli tributa est. In quem circulum planetarum positiones scribuntur non omissis sole et luna, quibus ut luminaribus magnis maior ceteris vis tribui moris est. Tum axes duae notantur, scilicet finitor linea transversa et medium coeli linea plus minus directa. Finitor et signum ascendens dicitur. Intra quadrantes iis axibus cardinalibus constitutas duodecim omnino ita dictae domus construuntur, quae licet impares sint, tamen quandam duodecim signorum similitudinem prae se ferunt.

Astrologia num scientia sit, peritorum minus interest, qui eam artem tantum dixerint.

-3 (maximum dubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
  1. astrology. Oxford University Press .
  2. astrology. Merriam-Webster Inc. .
  3. Bunnin, Nicholas; Yu, Jiyuan (2008). The Blackwell Dictionary of Western Philosophy. John Wiley & Sons. p. 57. ISBN 9780470997215 .
  4. Thagard, Paul R. (1978). "Why Astrology is a Pseudoscience". Proceedings of the Biennial Meeting of the Philosophy of Science Association 1: 223–34 .
  5. Jarry, Jonathan (9 Octobris 2020). How Astrology Escaped the Pull of Science. . Office for Science and Society (McGill University) .
  6. Koch-Westenholz, Ulla (1995). Mesopotamian astrology: an introduction to Babylonian and Assyrian celestial divination. Hafniae: Museum Tusculanum Press. pp. Foreword, 11. ISBN 978-87-7289-287-0 .

Developed by StudentB