Atreus (Graece Ατρεύς) in mythologia Graeca fuit Mycenaeus Pelopis et Hippodamiae filius, et pater Agamemnonis et Menelai, qui Atreidae ambo vocati sunt. Atreus et gemellus, Thyestes, ab eorum patre eiecti sunt, cum Chrysippum fratrem interfecereunt. Mycenas refugiebant; regnum inde ceperunt ab Eurystheo qui absens cum Heracleidis bellum gerebat. Eurystheus volebat esse eorum regnum pro tempore, sed illo mortuo perpetuum fit.
Atreus Artemidi optimum agnum voverat. Grege autem circumspecto, Atreus agnum aureum invenit, quem suae uxori, Aeropae, dedit, ut eum ab dea celaret. Sed Aerope invicem clandestino amatori Thyesti agnum tradidit, qui deinde Atreo persuasit ut condicionem acciperet hanc: qui illum agnum habeat, sit rex. Thyestes sane agnum ostendit et regnum adripuit.
Hermen consultum ierunt; regnum Atreus petiit ut reciperet. Thyestes hoc adsensit fore sed solum cum sol retro in caelo se movisset, quod Zeus effecit. Atreo regnum; Thyestes expulsus est.
Interea Atreus repperit de adulterio inter Thyesten et Aeropen, et ulcisci constituit. Interfectis Thyestis filiis, eos coquinavit, praeter manus et pedes. In epulis Thyestes nesciens suos filios consumpsit, quem postea Atreus ostentatis membris reliquis derisit. Quod nefandum scelus Atridarum malo fato causa fuit, quod per scelerum seriem et ultiones insecutas deorum voluntate usque ad Orestem ab Eumenidis purgatum saeviit.
Oraculo Thyestes didicit si sua filia Pelopia filium conciperet, Atreum ille interficeret. quod quidem Thyestes confecit. Infans Aegisthus appellatus, derelictus ab matre cui puditum est tanti sceleris, dein inventus a pastore datusque Atreo, qui eum educavit quasi suum. Solum iuveni Aegistho Thyestes et pater et avus vera patefecit. Exinde Atreum Aegisthus occidit.
Secundum alios fontes, Atreus pater Pleisthenis fuit. Populariter autem, erant fratres.