Bacca in botanica est fructus carnosus ex flore singulo productus et unum ovarium continens. Uvae et Persea americana sunt exempla communia. Bacca est comunissimum genus fructus carnosi in quo totum ovarii vallum maturat pericarpium edule. Baccis esse potest unum vel plura carpella. Semina plerumque in carnosa ovarii parte includuntur, sed sunt exceptiones non carnosae, sicut capsica, quibus est aer, non pulpa, circiter semina.
Planta quae baccas ferit bacciferosa vel baccata dicitur, sed fructus qui baccae similis est, sive bacca sive non, etiam baccatus appellari potest.
Multae baccae, sicut solanum lycopersicum, edules sunt, sed aliae eiusdem familiae, sicut fructus Atropae belladonnae, hominibus sunt venenosae.