Barocus

Iesum Ioannemque Baptistam pueros ludentes pinxit Murilius.
Ecclesia Baroca Sanctae Mariae Virginis Dresdae aedificata a Georgio Bähr architecto.
Mariam reginam die 3 Novembris 1600 Massiliam advenientem pinxit Petrus Paulus Rubens.
Pagina prima hymni choro cantandi, quod opus 739 Bach ab hymno Quam pulchre nitet Lucifer inscripto profectus composuit.

Barocus vel baroccus[1][2] (fortasse a verbo Lusitano barroco, quo margaritae imperfecte rotundae describuntur, et Francogallico baroque quasi verruca dictus) fuit aetas inter annos 1600 fere et 1750, quo tempore artes et litterae communi quadam lege floruerunt. Barocus secutus est aetatem Modi fucati et litterarum artiumque renatarum. Ipse autem dividitur in barocum anteriorem, altum, tardivum. Quem ultimum etiam rococi nomine sunt, qui pro nova artis quadam et architecturae habeant aetate. Post barocum autem secuta est aetas neoclassica. Artis Barocae quodam modo contemptae, quippe quam a simplicitate puritate elegantia artium renatarum abhorrere censerent historiae artium peritiores, dignitatem restituit Henricus Lupulus, qui anno 1888 libro De artibus renatis et de baroco inscripto alterum genus cum altero comparavit.

  1. Cf. Sayce, Rodericus Urwick (1 Aprilis 1948). "Boileau and French Baroque". French Studies 2 (2): 148 : “With the all-embracing classification of Señor d'Ors – baroccus gothicus, baroccus romanticus and so on”.
  2. Conferatur locutio Latina “Baroccus Fabianensis”, a Marco Pozzetto anno 1966 inventa ad artem Maximiliani Fabiani(en)(d) (18651962) describendam. Casciato, Maristella (1993). Massimiliano Fabiani. . Treccani .

Developed by StudentB