↑Addito vocabulo libera hanc rem publicam non iam sub potestate regis esse declaratur. Nam simplici voce res publica etiam regimen unius rerum dici potest, ut apud Ciceronem legitur in libris de re publica 1, 42: "cum penes unum est omnium summa rerum, regem illum vocamus et regnum eius rei publicae statum." Praeterea in articulo 17 constitutionis Vimarianae praescribitur: "Jedes Land muß eine freistaatliche Verfassung haben" ('omnis terra constitutionem liberae rei publicae habere debet').