Bayer AG

Friedrich Bayer, conditor societatis

Bayer AG sive "Bayer Societas anonyma" est societas fabricarum industriae chemicae et pharmaceuticae. Societas nomine „Friedr. Bayer et comp.“ condita est 1 Augusti anno 1863 in Barmensi civitate, quod oppidum nunc est pars urbis Wuppertal. Exinde ab 26 Iunii 1896 societas habet ius conficiendi productum, cuius nomen est Heroinum. Maioris momenti producta erant Fuchsinum et Anilinum.

Sedes societatis est exinde ab anno 1900 in Leverkusen. Anno 2021 reditus societatis erat 44.1 Milliarda Euronum et lucrum tributis deductis fuit 11.2 Milliarda Euronum.[1] Numerus omnium capitalis sortium est 982 424 082.[2]

Anno 1925 societas facta est pars societatis, quae I.G. Farben vocatur. Postquam post bellum mundanum alterum alligatorum commissarii, quae vocabantur alti, societatem "I.G. Farben" dissolverunt, anno 1950 societas de novo exstructa est. Iam anno 1961 numerus ibi laborantium erat 80 000.

  1. Renuntiatio negotialis 2021[nexus deficit] (Germanice, Anglice)
  2. [1] (Germanice, Anglice)

Developed by StudentB