Bellum Hispano-Americanum (Hispanice Guerra hispano-estadounidense) fuit pugna ab Hispania et Civitatibus Foederatisanno 1898 decertata, exitus interventus Americani in Bello Libertate Cubano. Impetus Americani in Pacificas possessiones Hispanicas Civitates Foederatas in Rebus Novis Philippinicis et ad ultimum ad Bellum Philippino-Americanum implicaverunt.[1]
Rebelliones contra regimen Hispanicum nonnullos annos in Cuba factae erant. Ante bellum rite conflatum, rumores belli pervagati erant, ut in Re Virginia anno 1873. Decennio autem 190 exeunte, opinio Americana per propaganda anti-Hispanica a Iosepho Pulitzer, Gulielmo Randolph Hearst, et aliis scriptoribus actorum moto agitabatur, quae per flavam diurnariorum artem Hispanicam Cubanae administrationem reprehenderunt. Post Maine ('Cenomannicam'), navem proelii Americanam in Portu Havanae arcane depressam, stimuli civici ex Factione Democratica et certis industrialistis administrationem Gulielmi McKinley, praesidis Republicani, in bellum quod evitare volebat impulerunt.[2] Compromissum, ab Hispania petitum a Civitatibus Foederatis reiectum est, quae propositionem ultimam, dicionem Cubae deditam flagitantem, Hispaniae miserant. Primum Matritum, tum Vasingtonia bellum denuntiavit.[3]
Principalis res fuit libertas Cubana, sed bellum, quod decem tantum hebdomades duravit, in Caribico et Oceano Pacifico etiam certatum est. Maritima Civitatum Foederatarum potestas certa fuit, sinens ut expeditionariae Civitatum Foederatarum copiae e nave in Cubam exirent contra praesidium iam ob impetus rebelles Cubanos per civitatem claudicatum et a febre flava debilitatum.[4] Copiae Civitatum Foederatarum, exercitu plus valentes, cum sociis Cubanis et Philippinis, fecerunt ut Sanctus Iacobus Cubanus et Manila se dederent, contra fortitudinem nonnullarum peditatus Hispanici unitatum et ferocem locorum sicut Collis Sancti Ioannis defensionem (Pérez 1998:89).[5] Duabus classibus obsoletis Hispanicis in Proelio Sancti Iacobi Cubae et Proelio Sinus Manilensis depressis, et classi tertia et recentiori ad Europam ad protegenda litora Hispanica revocata, Matritum pacem petivit.[6]
Exitus fuit Foedus Lutetiense (1898), Civitatibus Foederatis prosperrimum, per quod Hispania potestatem et dicionem Americanam in Cubam sivit, atque imperium continuum coloniale in Portum Divitem, Guamam, et Philippinas concessit.[7] Clades et ruina Imperii Hispanici nationalem Hispaniae animum penitus percussit, perfectamque instigavit investigationem philosophicam et artisticam societatis Hispanicae, Aetas '98 appellatae. Civitates Foederatae vicissim nonnullas possessiones insulares per orbem terrarum distributas, atque amaram de sapientia expansionismi disceptationem adeptae sunt.[8] Bellum quinquaginta duos annos coepit post Bellum Mexicanum coeperat, et unum manet ex quinque bellis Americanis quae a Congressu rite declarata sunt.