Benedictus, vulgo Benoît Hamon (natus die 26 Iunii 1967) est politicus socialista Francicus et olim legatus ad Parlamentum Europaeum.
Benedictus Hamon natus est ad fanum Sancti Ronani Finis Terrae, patre ingeniario qui apud Armamentarium Navale Brestiense laboravit. Brestiae atque annis 1976–1980 Dakar in urbe Senegaliae educatus est: ibi alumnus fuit Collegii de Hann. In Britanniam Minorem reditus ad universitatem Britanniae Occidentalis progressus est, sed iam anno aetatis undevigesimo inter socialistas agebat. Primus est in serie praesidum motús Iuvenum Socialistarum, quod officium annis 1993–1995 tenuit. Fuit a die 2 Aprilis 2014 usque ad 25 Augusti eiusdem anni minister eruditionis nationalis, primo ministro Manuele Valls. Candidatus selectus est pro factione Socialistica in comitiis 2017 ad praesidem Franciae eligendum.