Bethleem (sive Bethlehem; Arabice: بيت لحمBayt Laḥm,Hebraiceבית לחםBet léḥem, GraeceΒηθλεέμ) est oppidum iuxta urbem Hierosolyma in regione Iudaea situm, quod locus natalisIesu Christi et antecessoris David Regis putatur. Lingua Hebraica nomen significat 'Domus Panis', aptum civitati natalicii Panis Angelici. Arabice potius significat 'Domus Carnis', scilicet eius qui dedit carnem suam in salute hominum. Vera autem origo fortasse in nomine dei paganiDachi (Accadice: Laḫmu) restat. Hic sub Ecclesia Nativitatis (saeculi VI) invenitur antrum nativitatis Iesu, locus ubi, secundum scripturas, Maria "peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio." (Lc 2:7) Hic etiam Sanctus Hieronymus in altera caverna habitavit, et hic concinnavit versionem Latinam Bibliae Vulgatae quae dicitur.
Iam prophetaMichaea scripsit (Mich. 5:2): "et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis."