Biotopus (a vocabulisGraecisβίος 'vita' + τόπος 'locus') in oecologia paene idem valet atque habitatio, namque habitatio singularum specierum locum significat; biotopus autem locum multarum specierum, quae in convictu mutuis opibus proveniunt. Sunt in tellure multa biotoporum genera.