Birota

Unam legis e paginis de
disserentibus

Birota[1] (-ae, f.) est quodlibet vehiculum plerumque binis rotis praeditum, uno post alterum in forma metallica afficto, quo unus homo vel rarius duo aut plures homines se movere possunt. Catena rotas pedaliaque conectit ut birotarii pedalibus versantibus progrediantur. Qui birota vehitur birotarius vel cyclista appellatur.

Birota cursoria.

Birotae saeculis undevicensimo et vicensimo in Europa, praecipue Germania, excogitatae, evolutae, introductaeque sunt. Hodie omni in orbe terrarum exstant plus quam 1 000 000 000 birotarum,[2][3][4][5] qui numeri numeros autocinetorum magnopere superant, ambo in summa et per summam exemplarium fabricatarum.[6][7][8]

Birotae in multis orbis terrarum regionibus sunt principalis transportationis modus, et populo gratissimae oblectamenti res sunt, quae ad varios usus adaptantur, sicut ludibria puerilia, salutem adultorum, adhibitiones militarias, vigilium, et tabellarium, certamina birotarum, et ausa in circis exhibita, ut in funambulismo. Praecipue Nederlandensibus et Sinensibus, birotatio esse principale fere modum eundi dicitur.

Minime commutatur fundamentalis birotae usitatae forma vel configuratio post 1885 fere, annum cum primum exemplar catenis utens excogitatum esset.[9] Multa autem singula meliora facta sunt, praecipue post materias modernas et designationem a computatris adiuvatam adventam, innovationes quae permultas designationes ad varia birotationis genera aptissimas siverunt.

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009).
  2. DidYouKnow.org.
  3. Koeppel 2007.
  4. "Bicycling; A way of life; Faster in town than going by car, bus, tube or on foot," The Economist, 20 Aprilis 2011.
  5. Worldometers, "Bicycles produced yhis year."
  6. Chuck Squatriglia, "Honda Sells Its 60 Millionth – Yes, Millionth – Super Cub." Wired, 23 Maii 2008.
  7. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named AMA2006
  8. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named ABC
  9. Herlihy 2004: 200–50, 266–71, 280.

Developed by StudentB