Bohemi

Tilia cordata – arbor nationalis Bohemorum
Carolus IV – pater patriae et maximus Bohemus

Bohemi vel Boemi[1] (Bohemice Češi) sunt gens Europaea, qui utitur lingua Bohemica (Bohemice čeština), quae lingua Slavica occidentalis est. Bohemi vivunt imprimis in Media Europa in Re publica Bohemica.

Nomine Bohemi describuntur hodie homines, quorum sermo patrius lingua Bohemica est, descripsit autem usque ad dissolutionem Imperii Austro-Hungarici post bellum mundanum primum etiam omnes incolas terrae Bohemiae sive bohemica sive theodisca lingua uti solitos. Moravi ( incolae terrae Moraviae) sunt etiam Bohemi, quia lingua Bohemica utentur. Bohemus Moravicus Ioannes Amos Comenius de se scripsit: "Moravus ego natione, lingua Bohemus."[2]

Patronus et dux aeternus Bohemorum est sanctus Venceslaus, pater patriae Carolus IV (anno 2005 "maximus Bohemus" appellatus est), pater nationis Franciscus Palacký.


Developed by StudentB