Broussard's

Porticus Napoleonis apud Broussard's

Broussard's est popina Novae Aureliae quae anno 1920 condita est. E nomine conditorum Iosephi et Rosaliae Broussard (eo anno nuper mariti) nominatur. Ille usque in annum 1966 super popinam habitaverunt: quo anno ambo mortui sunt. Popinam possederunt Iosephus Marcello et Iosephus Segreto inter annos 1975 et 1984; deinde possedit Gunterus Preuss archimagirus usque in annum 2013.

Aula principalis "Napoleonica" anno fere 1920 e novo constructa est. Aulae minores plures e stabulis ergastoriisque domus Hermann-Grima(en) anno 1813 constructis conversae sunt.


Developed by StudentB