Brugae | |
---|---|
Area | 138,40 km² |
Populatio | 117 130 |
Populationis densitas | 846/km² |
Provincia | Flandria Occidentalis |
Natio | Belgia |
Praefectus Communis | Didericus De Fauw |
Pagina officialis | www.brugge.be |
Brugae (Francogallice: Bruges, Flandrice: Brugge) est urbs Belgiae et regionis Flandriae, circiter 117.000 incolarum. Est caput provinciae Flandriae Occidentalis.
Nota est propter centrum historicum, quod anno 2000 in indice UNESCO Mundi Hereditatis positum est. Anno 2002 Brugae una cum Salmantica caput culturale Europaeum fuerunt.
Medio aevo erat portus ad sinum maritimum qui praeter Slusam et Dammum usque ad Brugas patebat. Itaque urbs florebat et fuit una urbium Hanseaticarum. Vetus sinus maritimus nunc autem arena obrutus est. Saeculo 20 novus portus constructus est ad Mare Germanicum, in vico Zeebrugge.