Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Cāirus[1] sive Cāhĕre[2] (Arabice القاهرة, al-Qāhira 'Victrix', 'Domitrix'), est caput Aegypti et maxima urbs in mundo Arabico et in Africa, atque regio sexta decima a maxima in orbe terrarum. In Delta Nili situs,[3][4] anno 969 conditus est. Conurbatio, "Urbs Mille Minaretorum" per ludibrium ob potentiam architecturae Islamicae appellata, diu est medium civilitatis culturaeque. Quamquam Cairus a Domu Fatimidarum saeculo decimo rite conditus est, terra urbis hodiernae fuit locus capitum civitatum quorum reliquia in vicis Cairi Veteris iam sunt conspicua. Cairus etiam consociatur cum Aegypto antiquo ob propinquitatem urbium antiquarum Memphidos, Gizae, et Fossati, prope Magnam Sphingem Gizensem et pyramides Gizae sitas.