Cantus, vel concentus, est ars sonorum musicorum voce efficiendorum.[1][2][3] Cantor vel cantrix, aut saepe in iaz et musica populari vocalista, est homo qui canit vel canere solet.[4][5]
Cantores ariis, recitatoriis, carminibus, aliisque generibus musicis perfunguntur, aut cum aut sine adiunctione ab instrumentis praebita. Cantus saepe a coetu musicorum efficitur, sicut choro cantorum et grege instrumentalistarum. Cantores soli perfungi possunt, vel ab uno instrumento, ut in carminibus artis nonnullisque modis iazensibus, aut multis instrumentis, ut big band etiam adeo orchestra symphonica. Inter varios canendi modos sunt musica culta sicut opera Occidentalis et Sinica, musica classica Hindustanica, genera musicae religiosae sicut musica evangelistica, musica traditionalis, musica mundi, iaz, blues, et ghazal, ac genera musicae vulgo gratissimae sicut musica popularis, musica rockica, et musica saltatoria electronica.
Cantus aut publicus aut privatus, aut sollemnis aut fortuitus, aut stricte compositus aut libere extemporaneus esse potest. Devotionis religiosae vel avocamenti causa, vel fons voluptatis aut solatii, vel ritus et pars eruditionis musicae vel etiam professio effici potest. Paene omnes homines canere possunt, sed excellentia canendi tempus, studium, instructionem, et exercitationem poscit constantem et iustam. Cum cantor assidue meditaretur, soni clariores validioresque fieri possunt.[6] Cantores professionales eorum curricula vitae in uno genere musico plerumque machinantur, sicut musica classica et musica rockica, sed aliquot cantors nonnullis generibus prospere utuntur. Cantores professionales per eorum cursus totos exercitationem vocalem plerumque a magistris vocalibus vel exercitoribus vocalibus petunt.