Capitale

Haec pagina de pecuniis narrat. Si scripturam quaeris, vide capitalis (scriptura).
Portus et naves quae res emundas vendundasque per totum orbem terrarum portant. Sarcophagus in Museis Vaticanis, saeculo 3

1) Capital, sive capitale (-is, n.), apud maiores aut pannus linteus erat, quem sacerdotes circa caput gestaverunt, aut scelus morte dignum.[1]

2) Capitale (-is, n.)[2] vel sors[3] est summa pecuniae quae expenditur eo consilio ut usuris sive fenoribus sive lucro aucta aliquo temporis spatio post reddatur. Capitale fixum est pars capitalis collocata in rebus immobilibus, ut aedificia, vehicula, machinae; capitale circulans est et pecunia sensu stricto et materia e qua fiunt omnia emunda vendunda.

Iam maiores plura vocabula noscebant quibus res capitali similes nominabant exempli gratia:

Haec vocabula quidem saepenumero etiam multas alias res significabant quamobrem hodiernis temporibus novo vocabulo opus est.

Capitalismus est systema oeconomicum in quo capitale maximi momenti est.

Carolus Marx librum scripsit quod Germanice Das Kapital inscriptum est vel Latine "De Capitali", quod de systamate caplitarismi; plusvalor, valor usualis, valor permutationis et theoria valoris cogitavit.


Developed by StudentB