Familia
Memoria
Insignia heraldica
Carolus Linnaeus (natus Råshult in vico Smolandiae die 23 Maii 1707; mortuus Upsaliae die 10 Ianuarii 1778), fuit herbarius, zoologicus, et medicus Suecius, qui nomenclaturam binominalem, hodiernum organismorum appellandorum systema, rite ordinavit. Unde appellatur ipse pater taxinomiae hodiernae.[1] Multa ex eius scriptis primum Latine edita sunt.
Linnaeus ruri in Smalandia in Suecia meridiana natus est. In Universitate Upsaliensi educatus est, ubi acroases botanicas anno 1730 habere coepit. Peregre ab anno 1735 ad annum 1738 commorabatur, ubi studebat et primam editionem eius Systematis Naturae in Nederlandia edidit. Tum Sueciam regressus, professor medicinae botanicesque Upsaliae factus est. Itinera per Sueciam annis 1740 ad plantas et animalia reperienda et classificanda fecit. Annis 1750 et 1760 plantas, animalia, et mineralia colligere et classificare solebat, dum nonnulla volumina publicat. Unus e physicis clarissimis in Europa tempore mortis erat.
Ioannes Iacobus Russavius, philosophus Francicus, nuntium ei misit: "Dic ei neminem in orbe terrarum maiorem novi."[2] Ioannes Volfgangus Goethius, scriptor politicusque Germanus, arbitratus est: "Praeter Shakesperium et Spinozam, neminem inter mortuos novi qui me vehementius movit."[2] Augustus Strindberg, auctor Suecicus, scripsit: "Linnaeus re vera erat poeta qui naturalista fortuite factus est."[3] Linnaeus appellatus est princeps botanicorum ac Plinius Septentrionalium.[4] Aestimatur etiam unus ex conditoribus oecologiae hodiernae.[5]
Multarum plantarum multorumque animalium nomina binominalia a Linnaeo descripta sunt. Nominibus botanicis ab eo nobis datis addere licet abbreviationem L.; nominibus zoologicis addere licet Linnaeus cum anno publicationis.
Corpus Linnaei ipsius in taxinomia sua est typus generis Hominis, quamquam eius ossa, numquam ratione investigata, in Ecclesia Cathedrali Upsaliensi iam imperturbata requiescunt.[6]
Praeclarus est quod, permulta milia specierum describens, systema naturae finxit (1738–1766). Elementa taxinomiae biologicae nobis excogitavit, inter quae classis, ordo, genus, species. Hortus Linnaei hodie ad universitatem Upsaliensem videri potest.
Anno 1755, rite factus est eques, et nomen (ut nobilius esset) in Carolum a Linné (Suecice Carl von Linné) mutavit.
In eius honorem multa animalia plantaeque nominatae sunt, exempli gratia Linnaea borealis.