Cena Baccho ab Icario oblata

Dionysus Icario vinum dat: vas Atticum c. 540/520 a.C.n. a pictore "The Affecter" ornatum (Museum Lupariense)

Cena Baccho ab Icario oblata est quo tempore Bacchus vel Dionysus in Atticam iter fecit. Hospites Icarius et filia eius Erigone cenam generosam praebuerunt; deus invicem vinum eis dono dedit. Hoc fuit origo cultús vitis in Attica confectionisque vini. Cena ab Eratosthene in carmine epico deperdito Erigone descripta est, e qua servatur enumeratio scolymi tantum.[1] Episodium a Nonno in Dionysiacis (47.1-264) repetitur; inde discimus Erigonam lac caprinum cum aqua mixtum praebuisse ad bibendum. Insuper Silius Italicus varia ex Eratosthene dempsit ut cenam Baccho a Falerno oblatam fingeret (Punica 7.166-211).

  1. "Scolymos ... Eratostheni quoque laudata in paupere cena" (Eratosthenes fr. 34 Powell: Plinius, Naturalis historia 22.86)

Developed by StudentB