Codex Leningradensis

Codex Leningradensis, pagina ornata cum indiciis de scriptore (in stella Davidica)

Codex Leningradensis (bibliothecae sigla: B19A) e collectione Abraham Firkowitsch est antiquissimus codex manu scriptus, qui integrum textum Veteris Testamenti lingua Hebraica (sive Tanach) continet. Sunt quidem notae partes antiquiores (vide etiam: Manuscripta Maris Mortui), etiam versionis Graecae exemplaria (Septuaginta) longe antiquiora exstant, sed nullum manuscriptum textum integrum praebet. Codex Leningradensis iure optimum Masoretici textus exemplar habetur.

Cum urbs Leningrad anno 1991 denuo Sankt-Peterburg nominata sit, interdum Codex Petropolitanus vocatur. Quod aptum non est, quia hoc nomen pro codice prophetarum anno 1876 publicato (bibliothecae sigla: MS. Heb B 3) adhiberi solet. Hic circiter 100 annis antiquior est (ex anno 916), sed tantum libros prophetarum continet.


Developed by StudentB