Coleoptera (a Graeco κολεός 'vagina' + πτερόν 'ala') sunt cosmopolitus insectorum ordo inter superordinem Endopterygotorum digestorum. Anterius alarum par in capsulas obdurescunt, elytra appellatas, quod ea ab aliis insectis distinguit. Coleoptera, circa 400 000 specierum habentia,[1] sunt maximus animalium ordo, cui sunt circa 40 centesimae omnium insectorum descriptorum et circa 25 centesimae omnium vitae formarum.[1] Sunt omnino inter quinque et octo milliones coleopterorum specierum, descriptarum et nondum descriptarum. Curculionidae, maxima animalium exstantium familia, ad hunc ordinem pertinent.
Coleoptera in omnibus orbis terrarum regionibus habitant, mari et regionibus polaribus exceptis. Nonnullis modis cum oecosystemate interagunt. Plantis fungisque saepe vescuntur, reliquias animalium plantarumque dissolvunt, alia invertebrata comedunt. Aliquae species sunt praeda variorum animalium, avibus mammalibusque non exclusis. Aliquae species sunt pestes rusticanae, sicut Anthonomus grandis, Callosobruchus maculatus, Leptinotarsa decemlineata, et Tribolium castaneum. Aliae species talibus pestibus vicissim temperant; exempli gratia coleoptera familiae Coccinellidarum aphidoidea, coccoidea, thysanoptera, et alia insecta consumunt, quae ius plantarum sugunt frugesque laedunt.