Colonialismus[1] est exstructio conservatioque coloniarum in terra ab hominibus externis,[2] ratio qua maiestas coloniae a capite vel metropole vindicatur, dum coloniae structura socialis, administratio, oeconomia, capitale, mercatus et cultura a colonis, hominibus ex metropole, mutantur. Colonialismus ergo est copia coniunctionum imparum: inter metropolem et coloniam, et adeo inter colonos et indigenas.
Notio colonialismi usitate ad aevum historicum a saeculo quinto decimo ad saeculum vicensimum spectat, cum Europaei colonias in aliis continentibus deducerent. Causae huius colonialismi eo tempore erant facere lucrum, usurpationem vel usuram; augere potestatem metropolis; effugere vexationem in metropole; convertere indigenas ad colonorum modum vivendi, religionem, culturam, res politicas, technologiam.
Nonnulli coloni se, Christianitate civilizationeque adlatis, indigenas adiuvare crediderunt; veritas autem saepe fuit dominatio, deportatio, vel mors.[3] Colonia imperii plerumque parte, colonialismus cum imperialismo et mercantilismo arte conectus est.