Gestio
Populus
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Columbia[1] (Hispanice Colombia et rite República de Colombia) est res publica in boreoccidentali Americae Australis regione sita. Superficiem 2 070 408 km², e quibus 1 141 748 km² continentali territorio et reliqua 928 660 maritimae extensioni correspondunt, habet. Finitimae civitates sunt boreoccident Panama, oriente Venetiola et Brasilia, meridie Aequatoria et Peruvia; septentrione quoque Columbia mari Caribbaeo et occidenti oceano Pacifico madefit. Columbia de maritimis finibus cum Venetiola et Nicaragua controversatur. Ad Columbiam diversae insulae ut archipelagus Sancti Andreae, Providentiae et Sanctae Catherinae pertinent. Inter civitates Americae Australis Columbia locum quartum habet, quo ad superficiem, tertium quo ad incolarum numerum pertinet. Caput est Bogota.
Territorium, quod hodie Columbia appellatur a principio populi Amerindi e Media America insulisque Caribicis migrantes incolebant. Praecipuae tribus Muisca, Quimbaya, Tayrona, et Zenuvia (Hispanice Muisca, Quimbaya, Tairona, et Zenú) ad linguisticas familias Aravacanam, Chibchanam, et Caribicam pertinentes fuerunt. Meridiei pars ab Incis inculta est. Saeculo quinto decimo conquisitatores Hispani territorium occupantes colonizaverunt, quod ad Viceregni Novae Granatae creationem tulit. Anno 1819 cum Simonis Bolívar expeditionibus Columbia libertatem ab Hispania obtinuit, sed iam anno 1830 Magna Columbia in intestinis bellis cito collapsa est, quae praesentium Venetiolae et Aequatoriae secessionem provocaverunt. Illae, quae nunc Columbia et Panama sunt, velut Res Publica Novae Granatae emerserunt, vicissim cum Confoederatione Granatina anno 1858 coniunctae sunt, ut postea Civitates Foederatae Columbiae anno 1863 formarentur usque ad praesentis unitariae rei publicae anni 1886 consolidationem. Anno 1903, post Bellum Mille Dierum, departimenti sive praefecturae Panamae secessio accidit. Columbia in bello cum Peruvia anno 1932 propter vastum territorium Trapezium Amazonicum nominatum involuta est, resoluto per Societatis Civitatum arbitrium. Anno 1948 initum est bellum civile (Violentia), quod usque ad ineuntes annos 1960 durabat et chartella? medicamentorum contra leges genuit. Quod praesentem certamen armatum in Columbia inter gubernationem, communisticum exercitum clandestinum, paramilitares et medicamentorum cryptopolas? provocavit, qui milia interfectorum, vulneratorum, raptorum, discessorum, et abitorum hominum velut consequentiam reliquerunt quod Columbiam in mundo maxime violentium civitatum unam et medicamentorum maxime exportatarum unam descripsit. Nihilominus Columbia instituta aliquantulum stabiliora habuit, aliis Americae Australis civitatibus collata, excepta brevi interclusione inter annos 1953 et 1957, cum subitaneam conversionem rerum experita esset.
Columbia saeculo XXI ineunte mediae magnitudinis potentia fuit, cum quarto PDG maximo inter civitates Americae Australis, ubi coffei productio et florum, carbonis petroleique exportatio res magni momenti essent. Magnam culturarum diversitatem et amplissimarum planetae et biodiversitatum? unam ostendit.
Columbia est unitaria respublica praesidentialis: congressus, a camera (102 sodalium) et a Senatu (166) compositus, potestatem legisferam exsequitur.