Communitas

Sodales communitatis studii in Stonehenge tempore solstitii aestivalis congregantur.
Pompa crucium martyrorum, pars Noctis Guidonis Fauxi, festi traditionalis Lewes in oppido in Sussexia habiti.
Rozewerf Nederlandiae, communitas historica.
Communitas oecologica.
Familia nuclearis est minima communitas.
Sodales Damni Adiuncti (Anglice Collateral Damage), gregis affinitatis contra bellum dicati, Bello Iracensi anno 2006 contra dicunt.

Communitas usitate putatur unitas socialis(en) (grex viventium) cui communiter est aliquid, sicut locus, normae(en), religio, aestimationes(en), mores, vel identitas. Locus saepe est notio regionis geographicae (exempli gratia, vicinia, vicus, oppidum). Coniunctiones durabiles quae praeter nexus genealogicos extenduntur etiam sensum communitatis definiunt. Homines illos nexus sociales dicunt magni momenti esse eorum identitati, usui, et personis in institutionibus socialibus sicut familia, domus, labor, rectio, societas, et humanitas latissime intellecta.[1][2][3] Quamquam tales communitates plerumque sunt parvae contra nexus sociales personales, vocabulum communitas magnas coniunctiones etiam denotare potest, sicut communitates nationales, communitates internationales, et communitates virtuales.

Nexus interni

  1. Community: The Blackwell Encyclopedia of Sociology: Blackwell Encyclopedia of Sociology Online. . www.sociologyencyclopedia.com .
  2. James et al. 2012: 14.
  3. James 2006.

Developed by StudentB