Consilium Vindobonense

Fines nationales intra Europam a Consilio Vindobonensi constituti.

Consilium Vindobonense (Francogallice Congrès de Vienne ; Theodisce Wiener Kongress) fuit conventus Vindobonae ab 28 Septembris 1814 usque ad 9 Iunii 1815 habitus, Napoleone insulam Elbam nuper expulso, in quem sedecim tunc graviorum Europae civitatum legati venerunt, ut una de novo rerum ordine in Europa bellis Napoleonicis pacatis statuendo colloquerentur in Palatio Belli Fontis. Multas propter epulas choreasque sollemnes tempore consilii pro participibus eius institutas conventus ille quoque consilii saltantis nomine vocari solet.


Developed by StudentB