Constitutio

Thucydides de constitutionibus et civitatibus multa scripsit. Sculptura pro aedibus parlamenti Vindobonae.
Georgius Vasingtonius in Conventu Constitutionali 1787 Constitutionem Civitatum Foederatarum exhibet. Tabula ab Iunio Bruto Stears anno 1856 picta. Museum Artium Bellarum Virginiense.
Constitutio anni duodecimi primae rei publicae Francicae.
Pars stelae Hammurabianae monstrat Hammurabium leges Babyloniae a deitate solari sedente accipientem.
Tertium compilationis constitutionum Cataloniae anni 1585 volumen.

Constitutio sive formae civitatis charta[1] est summarium primorum principiorum vel praecedentium statutorum quae fundamenta legitima civilitatis, reipublicae, societatis, organizationis, vel alius generis entitatis legitimae constituunt et saepe quomodo talis entitas gubernanda sit diiudicant.[2]

Si haec principia in uno instrumento vel copia instrumentorum legitimorum conscribuntur, haec instrumenta constitutionem scriptum includere dici possunt; si autem in uno instrumento late patenti conscribuntur, hoc instrumentum constitutionem digestam includere dicitur. Nonnullae constitutiones, sicut illa Regni Coniuncti, non late patent, sed in permultis congressuum vel parlamentorum actibus primis, iudiciis, vel foederibus componuntur.[3]

Plurimae civitatum constitutiones certa iura civibus confirmant. Nomen substantivum constitutio cuilibet legi adhiberi potest quae rationes administrationis definit, inter quas nonnullae constitutiones historicae quae evolutioni hodiernarum constitutionum nationalium antecesserunt.

Constitutiones de variis formarum politicarum generibus tractant. Inveniuntur in gubernatione locorum, regionum, civitatum (e.g. Constitutio Germaniae, Constitutio Floridae), provinciarum, confoederationum (e.g. Constitutio Civitatum Foederatarum Americae), et confoederationum civitatum sui iuris (e.g. Unionis Europaeae). Quae in multis gregibus politicis quoque inveniuntur, sicut factionibus politicis.

Constitutio Indiae, longissima omnium civitatum suorum iuris hodie exstantium constitutio scripta,[4] aliquot 444 articulos in viginti duabus partibus,[5][6] duodecim schedulis, et 124[7] emendationibus in 146,385 vocabulis[8] in exemplari Anglica Indica perscriptis continet.[9] Constitutio Monaci, brevissima orbis terrarum constitutio scripta, nonaginta septem articulos in decem capitulis et solum 3,814 verbis continet.[10][8] Constitutio Civitatum Foederatarum Americae, veterrima mundi constitutio digesta continenter rata, ex anno 1789 valet. Solum dimidium omnium constitutionum continter plus quam undeviginti annos valent.[11]

  1. Stefan Feihl et al.: Neues Lateinlexikon, Königswinter, ISBN 978-3-933070-01-2, p. 394
  2. The New Oxford American Dictionary, ed. secunda, ed. Erin McKean (Oxford University Press, 2005, ISBN 0-19-517077-6), 2051.
  3. R (HS2 Action Alliance Ltd) v Secretary of State for Transport [2014] UKSC 3, [207].
  4. Pylee, M. V. (1997). India's Constitution. S. Chand & Co.. p. 3. ISBN 978-81-219-0403-2 .
  5. Sarkar, Siuli (2009). Public Administration in India. PHI Learning Pvt. Ltd.. p. 363. ISBN 978-81-203-3979-8 .
  6. Kashyap, Subhash (1994). Our Constitution – An introduction to India's Constitution and Constitution Law. National Book Trust, India. p. 3. ISBN 978-81-237-0734-1 .
  7. Nivedita, V.. The 124th Amendment: A look at the facts. . @businessline .
  8. 8.0 8.1 Constitution Rankings. . Comparative Constitutions Project .
  9. "Constitution of India". Ministry of Law and Justice of India. mense Iulii 2008 .
  10. Monaco 1962 (rev. 2002). . www.constituteproject.org .
  11. https://www.politifact.com/factchecks/2014/sep/22/bob-goodlatte/goodlatte-says-us-has-oldest-working-national-cons/.

Developed by StudentB