Continens[1] (-entis, f.)[1] est magna regio geographica. Continentes per normas usitatas, non normas strictas, plerumque definiuntur. Continens una massa terrestris vel pars maioris massae terrestris esse potest (ut Asia et Europa). Qua pro causa, numerus continentium variatur: usque ad septem vel quattuor regiones continentes vulgo appellantur. Plurimae civitates angloloquentes septem regiones continentales habent, quae a minima ad maximam sunt Asia, Africa, America Septentrionalis, America Australis, Antarctica, Europa, et Australia.[2] Variae interpretationes nonnullas ex his regionibus coniungunt; inter exempla talis coniunctionis Americam Septentrionalem et America Australem in Americam, Asiam et Europam in Eurasiam, atque Africam, Asiam, et Europam in Afro-Eurasiam(en) coniungunt.
Contraria continentis notio est mare vel oceanus. Tota continentium orbis terrarum superficies minor est quam superfieis marium. Insulae saepe in globo eodem cum vicino continentali ponuntur.