Conus

Duo coni, quorum bases sunt circuli. Conus a dextra est conus obliquus. Lineae perpendiculares ab apicibus in basem cadentes sunt caeruleae. In cono obliquo linea altitudinis perpendicularis non cadit in medium punctum circuli, qui est basis. Axis coni obliqui non est perpendicularis respectu basis.

Conus est corpus, quod in geometria definitur ex linea rotunda, exempli gratia circulo, quae in planitie iacet, et puncto apex vocato, quod extra hanc planitiem locatum est. Omnes lineae rectae, quae illud punctum vel apicem cum punctis, quae lineam rotundam formant, coniungunt, superficiem coni formant. Linea rotunda et interna area eius sua est basis coni.

Sectio conica fit, si conus plano vel area plana in duas partes secatur. Puncta quae partes sunt et coni et plani sectionem conicam formant.

Nexus interni


Developed by StudentB