Conventum gentium de opio

Conventum gentium de opio, quod factum est 23 Ianuarii 1912, fuit foedus gentium primum de medicamentis custodiendis. Opii mercatura vehementius notata Confoederatio Nationum conventum collegii gentium de opio cievit per Foedus Versaliis, cui legati aderant foedusque pepigerunt harum nationum: Germaniae, Civitatum Foederatarum Americae, Franciae, Regni Uniti, Sinae, Italiae, Iaponiae, Bataviae, Persiae, Lusitaniae, Russiae, Siami.

Quo foedere convenit 'quemque civitatem quam optime non solum eos custodire velle, qui conficiunt, vendunt, disdtribuunt, trans finem civitatum ferunt morphinos?, cocainum eorumque sales, sed etiam aedificia, quibus haec efficiuntur.

Foedus lex redditum est Civitatibus Foederatis Americae, Batavia, Sina, Hondura anno 1915; ex anno 1919 per totum orbem terrarum valebat.

Foedus anno 1925 quadam ratione custodiendi auctum iterumque ius redditum est anno 1928.

India aliisque civitatibus non assentientibus cultus atque religionis causa, id tantum placuit, ne cannabis Indica illuc traderetur, ubi usu eius interdictum esset, utque, si scientiae vel medicinae causa importaretur, hanc ipsam rem magistratus testaturi essent.

Anno 1961 foedere novo pacto Conventum gentium de opio obsolevit.


Developed by StudentB