Corpus aquae

Fiordum (Lysefjord) in Norvegia situm.
Flumen Gambia per Niokolokoba National Park fluit.
Portus Jackson, Sydneii Australiae.
Stagnum aestus Sanctae Cruce Californiae situm, cum Actinariis et Asteroideis.

Corpus aquae[1] est notabilis aquae collectio plerumque in telluris vel alius planetae superficie conspicua. Quo nomine non solum magnae aquae (sicut oceani, maria, lacus) sed etiam minora aquae collectiones (sicut stagna, lacunae, loci uliginosi) indicantur. Etiam fluvii et flumina, canales, aliique terrae tractus, ubi aquae ab uno loco ad alium moventur, pro aquae corporibus cedunt.[2]

Nonnulla corpora aquae sunt ab hominibus effecta (artificiose), sicut aquae receptacula (aliquando cisternae) et portus, sed plura sunt proprietates geographicae naturaliter factae. Corpora aquae quae navigari possunt viae aquatiles appellantur. Nonnulla corpora aquae aquam conligunt et movent, sicut flumina et fluvii, et alia aquam plerumque tenent, sicut lacus et maria.

Nomen corpus aquae etiam ad aquae receptaculum a planta contentum spectare potest, rite phytotelma appellatum.

  1. Lucr., Rer.nat. 2.232.
  2. Langbein & Iseri (1995).

Developed by StudentB