Creativitas est res ubi aliquid novum et aliquá pretiosum vel utile fingitur. Res creata intactilis (sicut idea, theoria scientifica, compositio musica, poema, iocus) vel corporea (sicut inventio, opus litterarium, pictura, machina) esse potest.
Studium eruditorum in creativitate invenitur in variis disciplinis, plerumque psychologia, studiis negotiorum, et scientia cognitiva, sed etiam in educatione, technologia, ingeniaria, philosophia (praecipue philosophia scientiae), theologia, sociologia, linguistica, oeconomica, quae omnes coniunctiones attingunt creativitatis intellegentiaeque generalis, genus personalitatis, rationes mentis neuronumque, valetudinem mentis, intellegentiamque artificiosam; potentiam latentem creativitatis educatione et exercitatione alendam; nutritionem creativitatis commodi oeconomicae nationalis causa; atque adhibitionem fontium creativorum ad efficacitatem docendi discendique emendandam.
Definitiones creativitatis nempe variant. Michael D. Mumford, de investigationibus scientificis scribens, dixit: "Constare videtur inter nos creativitatem productionem operum novorum utiliumque implicat."[1] Robertus J. Sternberg creativitatem appellavit fabricationem "alicuius inauditi et digni."[2] Secundum Petrum Meusburger (2009), plus quam centum explicationes variae in litteris editis inveni possunt.