Cultura

Ager cultus, principium culturae: "Qui studium agricolationi dederit, antiquissima sciat haec sibi advocanda: prudentiam rei, facultatem impendendi, voluntatem agendi. Nam is demum cultissimum rus habebit . . . qui et colere sciet et poterit et volet. Neque enim scire aut velle cuiquam satis fuerit sine sumptibus, quos exigunt opera; nec rursus faciendi aut impendendi voluntas profuerit sine arte, quia caput est in omni negotio nosse quid agendum sit, maximeque in agri cultura, in qua voluntas facultasque citra scientiam saepe magnam dominis adferunt iacturam, cum imprudenter facta opera frustrantur impensas" (Columella, De re rustica 1.1.1–2).

Cultura (a colendo[1]) est notio difficillima definitu. Generatim, cultura est modus vivendi, at in quotidianis fortunae vicissitudinibus culturae multiplices sunt effectus. Declaravit UNESCO[2]:

Cultura homini facultatem de se ipso cogitandi dat. Cultura est qua vere reddimur humani, ratione praediti, arbitrio instructi morumque bonitate ornati. Cultura fit ut rerum virtutes discernamus delectusque habeamus. Cultura est cuius opibus homines quid cogitent vel velint exprimunt, sui conscii fiunt, se imperfectos confitentur, quidquid impetraverint in dubium vocant, novas significationes adsidue quaerunt, opera exigunt quibus modum sibi impositum exsuperent.

Hae definitiones praecipue ab homine profectae quotidiano et populari intellectui culturae respondere videntur. Quem intellectum humanisticum aequiperat (vel potius iam superavit) intellectus culturae plerumque ab anthropologis et sociologis partus. Quae cum ita sint, duo ferme sunt modi, quibus cultura vulgo intellegi solet:

  • Intellectus humanisticus, qui culturae attribuit animum humanum eo consilio colendum, ut optimis artibus eruditus humanitate excellat.
  • Intellectus anthropologicus, qui culturam arguit esse (1) integram scientiae, opinionis morumque compagem ex symbolicae cogitationis facultate ortam, ac (2) animorum, aestimationum, finium, consuetudinum communionem cuiusque institutionis, organizationis, gregis propriam. Itaque cultura anthropologice intellecta ex quodam consortium cognitionum thesauro constat, qui per socialem eruditionem memoriae communi traditur.[3]

Anno 1952, Alfredus L. Kroeber et Clyde Kluckhohn, anthropologi Americani, indicem centum sexaginta quattuor Anglici nominis culture definitionum in variis scriptis editarum composuerunt, in quo huius vocis sensus in sex classes definitivas sunt divisi—definitiones dicimus res descriptionis, historiae, normarum, geneticae, structurarum, psychologicae (Kroeber & Kluckhohn (1952:77–273).

Hodie autem notionem culturae videmus multiplici exstitisse significationum varietate, quae ab animi quasi ad creativitatem liberatrice usque ad animi quasi coërcitricem extenditur. Praesertim apud recentiores eruditos, auctu technologiae motos, convenit de cultura coërcitrice disserere. Unus ex celeberrimis, Clifford Geertz, diserte de cultura coërcitrice dicit: culturam non ex moribus constare, sed potius ex coërcendi rationibus—consiliis, praescriptis, regulis, praeceptis ab ingeniariis computatralibus programmata appellatis—ad mores regendos designatis.[4]

  1. Confer Isidorum (Origines 17.2.1): Cultura est, qua frumenta vel vina magno labore quaeruntur, ab incolendo vocata.
  2. UNESCO, Declaration of Mexico (1982).
  3. Raimundus Williams contendit hodiernas culturae definitiones in tria genera divisa vel mixta esse, dicit enim [1] elaborationem et progressionem mentis, animi, sensus; [2] proprium vivendi modum vel nationis vel temporis vel gregis; [3] opera ususque ingenii nec non artis et sollertiae (Williams 1983:90).
  4. "Culture is best seen . . . as a set of control mechanisms—plans, recipes, roles, instructions (what computer engineers call "programs")—for the governing of behavior" (Geertz 1973:44).

Developed by StudentB