Cumae[1][2] (-arum, f.; Italiane Cuma ; Graece Κύμη vel Κύμαι) fuerunt antiqua colonia Graeca prope Neapolim in Campania sita. Quae prima colonia Graeca in continente Italica fuit. Nota est quia sedes oraculi Sibyllae ibi fuit. Incolae Cumani[1][2] appellantur.