Curia Iulia

Curia Iulia
Exemplar curiae
Curia Iulia in foro Romano, post eam tholus ecclesiae sanctorum Lucae et Martinae videtur. Sinistra arcus Septimii Severi et aedes Saturni
Curiae interiora
Solum curiae

Curia Iulia Romae in foro Romano sita fuit aedificium senatus consilii habendi.

Partim tempore recentiore restituta est. Aedificium a Caesare coeptum, Augusto imperatore anno 29 a.C.n. perfectum, in reliquiis curiae Corneliae erectum est, quae iterum in ruinis curiae Hostiliae aedificata erat, quorum reliquiae sub propinqua ecclesia sanctorum Lucae et Martinae inventae sunt.

Curia Iulia aditum ad forum Iulium dedit, quod anno 46 a.C.n. a Caesare dedicatum senatoribus, antequam curia Iulia confecta est, locum congregandi praebuit.


Developed by StudentB